Canticum Canticorum*

Caput 1: 9

pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
(* Traductions européennes)

Glose

Pulchrae.Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesia. Unde sequitur,Pulchrae sunt genae.Tanta te verecundiae salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissae mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina vel suggestione corrumpas, a quibus timebas in errorem deduci. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quamplurima.Allegorice.. Ingenisnotatur signum pudoris, sicut in praedicatoribus mos recte vivendi. Ecclesia, etsi sponsi sui morte viduata, tanta tamen ejus memoria tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium: et pro suis et aliorum peccatis gemit. Incollo,doctores, inmonilibusopera illorum: quia ea quae verbo docent, operantur. Quae sit hujus sobrietatis custodiendae gratia subdendo, demonstrat.Collum tuum sicut monilia.Per collum namque cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus secreta cordis proximis declaramus, id est, doctores qui et verbis instruunt, et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt. Qui monilibus comparantur, qui pulchri sunt moribus, et pectora virginum verbis et exemplis claudunt, ne adulter inserat manum.